DACICIANI Milites

DACICIANI Milites
DACICIANI Milites
apud Treb. Pollion, in D. Claudio, eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Dacicianis, qui iam saeviunt, ne graviter ferant: Daci sunt, ut enim Germanus, Germaniaus, Germanicianus, unde Germaniciani exercitus, apud Iul. Capitol. Clodio Albino: Pannon, Pannonicus, Pannonicianus, apud Spartian. in Severo Imp. sic Dacus, Dacicus Dacicianus: Salmas. ad Pollion. Sed et Dacisciani, legi posset; a Daciscis, h. e. Dacis, quâ formâ populorum nomina efferre tunc solebant. Sic Dacisci equi, pro Dacis, in libro Notitiae, Salmas. ad Capitolin. in Maximinis et Trebellium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”